[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Haec exsulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostenditnihil interesse, infra quos quis iaceat; haec ubi res communis fortuna male divisit et aequoiure genitos alium alii donavit, exaequat omnia; haec est, post quam nihil quisquam alienofecit arbitrio; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit.Haec est, quae nulli non patuit.*Haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidamadversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim: habeo, quodappellem.20 " 3Non est molestum servire, ubi, si dominii pertaesum est, licet uno gradu ad libertatem tran-sire.Caram te, vita, beneficio mortis habeo!21 " 1 2Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospi-tium.De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit? Computa urbiumsaecula: videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur.Omnia humana breviaet caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia.Terram hanc cum urbibus popu-39lisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes: minoremportionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mens-ura quam mundi, utpote cum ille se intra huius sparium totiens remetiatur.Quid ergo interestid extendere, cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Uno mo-do multum est quod vivimus, si satis est.21 " 4 5Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.Fixus est cuique termi-nus: manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit.21 " 6 7.Nec umquam se annis casus intericit.Solvitur quod cuique promissum est; eunt via suafata nec adiciunt quidquam nec ex promisso semel demunt.Frustra vota ac studia sunt: habe-bit quisque quantum illi dies primus adscripsit.Ex illo, quo primum lucem vidit, iter mortisingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni vitae de-trahebantur.In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclina-tosque iam vergere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat.Agunt opus suumfata: nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomi-ne latet: infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit.Incre-menta ipsa, si bene computes, damna sunt.22" 1Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam bene positae sunt fundataeque, ut nihil illiprocedenti tempore timendum sit? Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tamobnoxia aut teneraest quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quiain tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.22 " 3Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum: non me hercules quisquamillam accepisset, nisi daretur inscientibus.Itaque si felicissimum est non nasci, proximum est,puto, brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.23 " 1 2Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superositer est animis cito ab humana conversatione dimissis; minimum enim faecis, ponderis traxe-runt.Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent libertati leviores ad originem su-am revolant et facilius quidquid est illud obsoleti illitique eluunt.Nec umquam magnis inge-niis cara in corpore mora est: exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, vagiper omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere.Inde est, quod Platon clamat: sapien-tis animum totum in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri inexteriora tendentem.23 " 3 4Quidquid ad summum pervenit, ab exitu prope est.Eripit se aufertque ex oculis perfectavirtus, nec ultimum tempus exspectant quae in primo maturuerunt.Ignis, quo clarior fulsit,citius exstinguitur; vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demer-40sus ex sordido lucet; eadem enim detinet causa, quae maligne alit: sic ingenia, quo illustriora,breviora sunt; nam ubi incremento locus non est, vicinus occasus est.24 " 5Haec quae vides circumdata nobis, ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministrasmanus et cetera quibus involuti sumus, vincula animorum tenebraeque sunt.Obruitur his,offocatur, inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coniectus
[ Pobierz całość w formacie PDF ]